라틴어 문장 검색

Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 1:2)
Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:2)
Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 14:2)
reus in suggestu per tribunum ostendebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장8)
postquam adolevit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장2)
atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus gratibusque venerati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장10)
quin et legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset venienti matri occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장4)
eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장4)
Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque porticibus quae frontem insularum protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장1)
eas porticus Nero sua pecunia extructurum purgatasque areas dominis traditurum pollicitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장2)
Tum progressus in porticum illic a quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia tantum arceri cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장1)
paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balinea et conviviorum elegantiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:2)
missus et Celsus Marius ad electos Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장2)
Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter signa Othonem vexillis circumdarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장1)
non tamen quisquam in modum contionis aut suggestu locutus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION