라틴어 문장 검색

Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:1)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa observatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 90:3)
quo ebrius ab ebrioso et timens a timido.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:3)
Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
neuter aditu difficili, neuter sumptuoso;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:3)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
quod ramis pia germinat Damascos, et quod percoquit ebriosa Caunos, largis gratuitum cadit rapinis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres6)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
Lysimachvs Parumne est malai rei, quod amat Demipho, ni sumptuosus insuper etiam siet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 21)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION