라틴어 문장 검색

1 dixerunt nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:2)
attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:2)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 30:2)
Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 294)
Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 631)
Lysimachvs Parumne est malai rei, quod amat Demipho, ni sumptuosus insuper etiam siet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 21)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION