라틴어 문장 검색

Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:7)
quoscumque Prometheus excoluit multumque intexuit aethera limo, hi longe ventura notant dubiisque parati casibus occurrunt fabro meliore politi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:285)
nocitura gementes arma dabant flammisque diu mollitus et arte in sua damna chalybs fabro lugente rubebat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:206)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis aspera gemmatasque togas viridesque smaragdo loricas galeasque redundantes hyacinthis gestatosque patri capulis radiantibus enses et vario lapidum distinctas igne coronas dividis ex aequo, ne non augusta supellex ornatusque pares geminis heredibus essent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:39)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
tum etiam pecus et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:3)
excessit Fronto ac postulavit modum argento, supellectili, familiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장3)
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:2)
idem L. Iulium Calidum, quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem vere videor posse contendere, neque minus virum bonum optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expedivit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 4:1)
supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:3)
Vettium pignoribus captis et direpta supellectile male mulcatum ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:2)
notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 2:3)
instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:1)
Corinthiorum uasorum pretia in immensum exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam, dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria proponi uenalia sinerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION