라틴어 문장 검색

avertit morti contermina virtus, ardet inexpleto saevi Mavortis amore, et fruitur dextra atque anima flagrante superbit, hicne hominum casus lenire et demere Fatis iura frequens?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권343)
latebras tamen inguinis alte missile, ceu totis intortum viribus, hausit, praeterit haud dubium fati et spoliare superbit Oenides.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권252)
itque per Aonios alte mucrone corusco suspensam ostentans galeam et clamore superbit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권242)
Christianus nec in pauperem superbit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:2)
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles, clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram, nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 172)
Nihil hoc quidem est, triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4152)
quid nunc acturu's, postquam erili filio largitu's dictis dapsilis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 42)
ibi iam neque esse alium alii odiosum nec molestum nec sermonibus morologis uti, unguenta atque odores, lemniscos, corollas dari dapsiles, non enim parce promi (victum ceterum ne quis me roget):
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 116)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION