라틴어 문장 검색

amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:2)
In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:7)
Magis enim ad unius clerici modicum valde commissum universus populus concitatur et eius delictum exagerat vitamque blasphemat, quam si mille de populo reperiantur immanissima scelera commisisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:3)
Pygmaeum territat agmen Major, et immanem miratur turba Gigantem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:5)
Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis Maenia discedunt, scopulisque immane minantur Desuper horrificis, et formidabile pendent!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:2)
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat, Evandri amplexus dextramque adjungere dextrae
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:6)
Continuo vultu spirans immane minaci
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:6)
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat Agmina Pygmaeorum, et densa in nubibus haeret:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:3)
Christus uenit humilis, ille uenturus est superbus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:10)
Sic et superba castitas virtus non est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:18)
Rex David amicitiam quam Naas regi filiorum Amon exhibuerat, cum filio eius Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico contumeliam adiecit contemptui.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:26)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Non sordis scalore iacens, non luce superba Vestis erat mediumque tenens, utrinque redacta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:8)
Vt rosa spineti compensat flore rigorem, Vt dulcore suo fructum radicis amare Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris Ista luit, matrem facit sua nata renasci, Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica Effrontem, miseram felix humilisque superbam Abluat et uite pariat sua filia matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:4)
Postquam uirgo Dei solium sedesque superbas Ingrediens, uoluit noua prelibare uidendo, Offendit splendor oculos mentemque stupore Percussit rerum nouitas, defecit in illis Visus et interior mens caligauit ad illas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION