라틴어 문장 검색

denique historia naturalis, levis et inops, vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:6)
Minus vitiosum genus est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:2)
vitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:4)
vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:5)
Dicendum porro est et de vitiosa materia contemplationum, praesertim in philosophia naturali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:2)
Primo, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:7)
Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis vel ligni, per separationem et rejectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:12)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Neque incolarum multitudo utrum superflua sit necne capitum numero solum censenda est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:6)
Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in vermiculos, ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obervantias pusillas et superfluas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:28)
Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장44)
Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam ut uncius sanari possint.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:12)
Hace autem nobis consideratio maxime proderit in his numeris cognoscendis, quos superfluos vel inminutos perfectosque monstrabimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:7)
Alii enim eorum sunt superflui, alii deminuti secundum utrasque habitudines inaequalitatis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:2)
Atque illi quidem, quorum partes ultra quam satis est sese porrexerint, superflui nominantur, ut sunt xij vel xxiiij Hi enim suis partibus comparati maiorem partium summam toto corpore sortiuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION