라틴어 문장 검색

Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:6)
Diagorus quis, Bion, et fortasse Lucianus atque alii pauci, qui tamen plures esse videntur quam sunt, quoniam omnibus qui religionem aliquam aut superstitionem impugnant a secta adversa solet inuri nomen et nota atheistarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:28)
Ac superstitio certe divinitatis est dedecus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:4)
Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum, ita et periculum maius ab illa incumbit hominibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:6)
At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:9)
At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:13)
Superstitionis caussae sunt grati et sensuales ritus ac ceremoniae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:19)
Superstitio sine velo deformis res est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:26)
Etenim, sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita et superstitioni similitudo cum religione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:27)
Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:8)
fides et mansuetudo.
(불가타 성경, 집회서, 1장35)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 14장5)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION