라틴어 문장 검색

sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:4)
Chrysogonus suine malefici occultandi causa quaestionem de eis haberi non volt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:1)
atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:3)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)
Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aesopus ad quendam de successu improborum.1)
Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.2)
Novissime interdicit ne cum malefico Usum bonus consociet ullius rei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.9)
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, Suspectum officium repudiavit malefici Et:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.2)
alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:2)
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:3)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:4)
haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:2)
Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:4)
Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION