라틴어 문장 검색

Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 2:1)
Violentia quae in hominis corde, peccato sauciato, insidet, in morbi etiam indiciis manifestatur, quem inesse in solo, aqua, aëre, animantibus percipimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:3)
"non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권137)
Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:17)
deinde ubi unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant afflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars uulneribus confecti abeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장13)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:5)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
monstrum repone maius, hoc saxum insidens
(세네카, Phoenissae 124:1)
nam regna superstat qui regnare iubet:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 11)
non principe nostro spicula direxit melius Pythona superstans Paean, cum vacua turbatus paene pharetra figeret innumeris numerosa volumina telis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
vix sola sufficiunt insessaque pondere tanto subter anhelat humus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.25)
stupet obvia leto turba superstantem atque emissi turbine montis obruitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권229)
huic leves galeas perfossaque vulnere crebro inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses subligat et tractas membris spirantibus hastas, corpora tunc atque arma simul cumulata superstans incipit - oranti nox et iuga longa resultant - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권292)

SEARCH

MENU NAVIGATION