라틴어 문장 검색

hic vero possibilia pollicetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1074)
quibus offensus ait, colligere tanta vitium genera nec utile est nec possibile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1032)
quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:3)
Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:1)
omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:6)
conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:12)
cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 12:3)
nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 1:4)
Possibile est ut nullus sit motus aequabilis quo Tempus accurate mensuretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:4)
cum possibile sit ut corpus aliquod in regionibus fixarum, aut longe ultra, quiescat absolute;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:4)
& Flamstedius, qui omnia Micrometro & per Eclipses Satellitum accuratius definivit, literis ad me datis, quinetiam numeris suis mecum communicatis, significavit rationem illam sesquialteram tam accuratè obtinere, quàm sit possibile sensu deprehendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 11:4)
84. Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:1)
Non est supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:3)
179. Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt, quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem vendere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:1)
Hoc in rerum contextu haud possibile videtur ut quis arbitretur realitatem sibi limites imponere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION