라틴어 문장 검색

supina, si in priorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 2:1)
Collocandus autem homo super id scamnum) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:3)
nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:210)
dextram exerit ille contentus laeva sustinuisse patrem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam9)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)
Unus per medios audendi pronior ense prosilit exerto dictisque et vulnere torvus impetit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:238)
hoc magis exertum raperem succinctior agmen.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:124)
Sed latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:5)
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:1)
unum, quo caput exseratur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:2)
Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:2)
animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 10:2)
ne rectis quidem oculis eum aspicere potuisse instructam aciem, uerum supinum, caelum intuentem, stupidum cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum uenisse quam a M. Agrippa fugatae sint hostium naues.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 2:2)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION