라틴어 문장 검색

quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum ambiguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장3)
atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장5)
Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장8)
addita utrique Germanorum auxilia, e quibus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli secuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장5)
pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gallias dilectibus, ut remanentium legionum nomina supplerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장2)
classem Dalmatae supplevere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장10)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장18)
occupatisque Sunucis et iuventute eorum per cohortis composita, quo minus ultra pergeret, Claudius Labeo Baetasiorum Tungrorumque et Nerviorum tumultuaria manu restitit, fretus loco, quia pontem Mosae fluminis anteceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장2)
Cerialis exercitum decima ex Hispania legio supplevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장2)
senatum suppleuit, patricios adlegit, praetorum aedilium quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:1)
alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:3)
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non habentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:3)
Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non prouinciarum praesides ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis uastari neglexerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 41장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION