라틴어 문장 검색

deductum Vindice morem lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili ducitur et grato remeat securior ictu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:369)
supplex miserandaque vestris advolvor genibus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:192)
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat, cuius se totiens summisit ad oscula supplex nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa corpore feralem quaestum post fata reposcit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:265)
ecce Palatino crevit reverentia monti exultatque habitante deo potioraque Delphis supplicibus late populis oracula pandit atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:11)
Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:85)
meriti pridem clarique vetustis fascibus ad socii properant et vindicis annum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:211)
cumque triumpharet gemina Carthagine victa (hanc vindex patri vicerat, hanc patriae), cum longi Libyam tandem post funera belli ante suas maestam cogeret ire rotas:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:7)
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:1)
quis denique ultor aut vindex constantior?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:9)
flexos ad modestiam si videat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장3)
Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장1)
inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque victa in lacrimas neque voce supplex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장8)
aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia tributa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장10)
atque illi supplices nihil abnuendo veniam omnium accepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장5)
die senatus metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION