라틴어 문장 검색

uisum est fratribus triduanum ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:2)
postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum vocarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:2)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
tum ut memor regiae pugnae, opimi doni Romulique ac Iovis Feretri rem gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 355:3)
profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 445:1)
quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:1)
potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 197:1)
quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 472:2)
et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 323:1)
Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 3:1)
postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos qui in classe erant tendentes, suppliciter vitam orabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 531:2)
feretro pallante reposto id est posito Pallantis feretro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1491)

SEARCH

MENU NAVIGATION