라틴어 문장 검색

postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 414:2)
profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 445:1)
quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 658:1)
potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 197:1)
quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 472:2)
et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 323:1)
Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 3:1)
id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 296:2)
postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos qui in classe erant tendentes, suppliciter vitam orabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 531:2)
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, [an minaciter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 222)

SEARCH

MENU NAVIGATION