라틴어 문장 검색

Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:13)
timet illa ferum seseque sequenti subripit et duris elabitur uda lacertis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:86)
cum tardior idem iam scabie laceras deiecit sordidus aures, solvit et exuto lucratur vincula collo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:82)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)
spe captus inani nec se subripuit poenae nostrisque pepercit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:180)
Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:6)
aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 3:1)
militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 60장 1:3)
ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:1)
conuiuae, qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem fictilem apposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:4)
ex annonae quoque caritate lucranti[a] adcreuit inuidia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 1:1)
at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:3)
iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:3)
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 864)
Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, saviolum dulci dulcius ambrosia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 991)

SEARCH

MENU NAVIGATION