라틴어 문장 검색

simul bellum adversus Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum copiis sese firmabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장9)
atque illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum praeterisse, satis visum de Vistilia statuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장4)
praetendebat sibi atque fratri decreta eadem petente Augusto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장2)
sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장7)
praetendebat lascivire militem diductum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장2)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
eius operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium deprecatus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장11)
is moribus inquies haec et huiusce modi a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장3)
iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장7)
ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장2)
Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장1)
tum iussa Messalinae praetendi et labare defensio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장7)
suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장2)
Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta nomina praetendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장1)
sed ipsa in custodia retenta est, suspectante Nerone haud falsa esse etiam quae vera non probabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION