라틴어 문장 검색

Et alius dixit, "Quicumqueerubuerit sapientiam investigare ab aliis, magis erubescet eandem a seipso requiri."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:24)
Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis, Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:1)
Item vitandum et suspectum habendum est illorum consilium, qui secretoaliud consulunt, et palam aliud se velle ostendunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 130:1)
Similiter vitandum est et suspectum habendum mali hominis consilium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 133:1)
nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:18)
Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 45:2)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoriae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:17)
ut intuentes gloriam Altissimi, erubescant in ejus conspectum venire, cujus mandata temeraverint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:5)
Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:7)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Hac ex causa collaticia stipe Valerius humatur ille Publicola, et subsidiis amicorum mariti, inops cum liberis uxor alitur Reguli, et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 11:1)
Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:1)
Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa, plurimas in corpore vibices ostendat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION