라틴어 문장 검색

interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 8:6)
ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 6:2)
alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:10)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:6)
Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 20:5)
tum vivo squalentia murice terga purpureis mollita toris:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:97)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
vestis radiato murice solem combibit, ingesto crispatur purpura vento.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:334)
quae tali devota toro, quae murice fulgens ibit in amplexus tanti regina mariti?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:391)
rapiunt Tyrios ibi vellera sucos et picturatae saturantur murice vestes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:95)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)
tincta simul repetito murice fila contulimus pensis et eodem nevimus auro, aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:172)
purpurarum muricibus, tum concharum ostreis,pectunculis, balanis, vel sphondylis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:5)
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION