라틴어 문장 검색

aut aeruginis rasae P. I, squamae P. II mellis cyatho coguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장11)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장63)
vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장97)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장98)
inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장268)
Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장269)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장19)
tum id, quod pingue est, semel iterumve satis sacrificium admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장5)
eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장52)
Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장99)
dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam *λ*ε*π*ι*δ*α *χ*α*λ*κ*ο*υ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 1:2)
Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:6)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:1)
alumen Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris].
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:4)
Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION