라틴어 문장 검색

hi nostra nitidos postes obducere myrto contendant;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:136)
lustratae lictore casae fascesque salignis postibus adfixi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:258)
si forte adversus aënos Aeolus obiecit postes, vanescit inanis impetus et fractae redeunt in claustra procellae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:27)
stant ardua ferro moenia, ferrati postes, inmensaque nectit claustra chalybs.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:126)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
tum sponte reclusus laxavit postes adamas, penetrale profundum panditur et sedes aevique arcana patescunt.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:226)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus intercepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장4)
in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장3)
quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae potiebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장2)
uerum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proauum eius Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae exercuisse obicit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 2:1)
' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:4)
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:2)
quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea[e] et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION