라틴어 문장 검색

quia corda tentantur, impediuntur cogitationes, quae impediuntur visu, impediuntur auditu, odore, tactu, sapore.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:2)
Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:7)
Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:8)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Nares simae contra naturam videntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:1)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:2)
Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:2)
Quod autem nec os tersisse umquam vel nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 7:2)
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 12:1)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)
His in hunc modum ac talibus actis, Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 47:1)
Winigisus dux Spolitinus iam senio confectus habitu saeculari deposito monasticae conversationi se mancipavit ac non multo post tactus corporis infirmitate decessit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 277:1)
Mundo farre fruor, tu fedas omnia tactu.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:17)
Vir metuens furi furem, suspendia furis Visit, sed uiduam tactus amore petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION