라틴어 문장 검색

taeda lucebis in illa qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, et latum media sulcum deducis harena.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I68)
talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II58)
cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus, illic heu miseri traducimur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II85)
discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem, i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII18)
Nec non in meridiem verso agmine Libanum Syriae Damascumque transgressus per nemora illa odorata, per turis et balsami silvas Romana signa circumtulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 29:1)
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:1)
dicere enim possis caelestem fulminis ignem subtilem magis e parvis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:2)
sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:12)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:1)
in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)
nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:8)
Quinque enim sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur, tactus gustus odoratus visus auditus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 10:2)
Est autem odoratissimum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:5)
Nam et Homerus, qui citreum θύον appellat, ostendit esse odoratum pomum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION