라틴어 문장 검색

nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:4)
ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim ut depugnares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:3)
Hoc certe," inquis, " iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:1)
Exigi a te talio non potest:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 9:7)
talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 13:7)
Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 47:3)
Nulla regi gloria est ex saeva animadversione (quis enim dubitat posse ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 106:1)
Civitatis autem mores magis corrigit parcitas animadversionum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 132:1)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:1)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:5)
Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.30)
Restat ut propter tuas falacias penas talionis recipias.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 2:10)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION