라틴어 문장 검색

Fere vero inter quartum decimum et unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:3)
ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 7:2)
et interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:7)
atque in talis praecipue:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:3)
Talus in omnes partes prolabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 1:1)
ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri cedat, rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 2:4)
ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXII De talo luxato. 2:6)
ne, quum mediam plantam, imumque ejus vinciri necesse est, liber talus in medio relictus, materiam pleniorem recipiat, ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXIII De planta luxata. 1:4)
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:1)
Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:5)
Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장1)
talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 2:6)
animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:2)
et mox, cum Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab eo ostenderent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:2)
hodieque sub aqua uisuntur hi tali.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION