라틴어 문장 검색

Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum inspicimus utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 8:1)
Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 9:1)
Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 12:1)
'Triones' enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 8:1)
Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui 'triones' rustico cetera vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam 'terriones,' hoc est arandae terrae idoneos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 9:1)
Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis 'septentriones' , id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti 'triones' figurantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 10:1)
Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae 'triones' appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant 'trigona,' id est triquetras figuras.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 11:1)
Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 1:1)
PHILOSOPHUS TAURUS, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 2:1)
De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 1:1)
FACTITATUM observatumque hoc Athenis est ab his qui erant Tauro iunctiores;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 2:1)
Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 8:1)
Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 13:1)
Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo , quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 6:1)
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION