라틴어 문장 검색

At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
tempestas venit, confringit tegulas imbricesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 213)
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad villam illius, exul ubi habitat senex, cuius deturbavit ventus tectum et tegulas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS46)
non ventus fuit, verum lcumena Euripidi, ita omnis de tecto deturbavit tegulas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 13)
at hercle nobis villa in terra et tegulae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 297)
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장37)
sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit utendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장22)
non minus etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장20)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non possunt sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장13)
igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장16)
quod commixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장3)
sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장2)
incerta vero caementa alia super alia sedentia inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam reticulata praestant structuram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장4)
structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION