라틴어 문장 검색

Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita "praevertunt" inquit "me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:8)
temerata est nostra voluntas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:26)
Hunc init et vetito temerat sacraria probro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:4)
nondum tamen invia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:6)
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:1)
Me Pasiphaeia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod voluit, voluisse, infelix crimine verso (indiciine metu magis offensane repulsae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:3)
nubilis hos virgo matronaque virque puerque spectat, et ex magna parte senatus adest, nec satis incestis temerari vocibus aures;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1224)
Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:2)
cui sordida monstra praetulit et liquidam temeravit crimine vocem, haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis caenosum versare solum, limoque madentes excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra, et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권190)
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:17)
sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 388:1)
quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 37:1)
nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 208:4)
Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:7)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION