라틴어 문장 검색

si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)
Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Nam et falcem volunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista vel maxime fertilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 12:1)
Idem auctor est et publicae sospitatis, quam creditur sol animantibus praestare temperie:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:1)
Cum ea sit anni temperies, ut hiems serena sit, solstitium vero imbricum, fructus optime proveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 14:2)
sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:2)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 8:3)
an tollet fervidus aer Temperiem ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:4)
Sed sparsus in agros Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:45)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
Temperies vitalis abest, et nulla sub illa Cura Iovis terra est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:14)
Cur Libycus tantis exundet pestibus aer Fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti Miscuerit natura solo, non cura laborque Noster scire valet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:1)
Sub Iove temperies et numquam turbidus aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:9)
dare iussus iniquo Temperiem coelo, mediis aestatibus exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION