라틴어 문장 검색

Verum, quatenus ad duras illas regis exactiones, tempus postea prodidit episcopum istum regis ingenio obsequendo illi potius temperavisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:7)
Iustitiam etiam suam misericordia et clementia temperavit, utpote sub cuius regno tres tantum ex nobilitate poena capitali affecti sunt, comes nempe Warwicensis, aulae regiae camerarius, et baro Audleius, quamvis priores duo instar multorum essent quatens ad invidiam et obloquia apud populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:8)
Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem vires pulveris pyrii fere adaequat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:9)
Proclive enim foret credere, quod rationes quanti rationes virtutis adaequarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:2)
Quinimo fovendi sunt, tanquam qui potentiam nobilitatis superioris optime temperent ne immodice excrescat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:4)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:5)
Quid ueris placidas temperet horas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 18:1)
Tua uis uarium temperat annum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 18:1)
Orbisque habenas temperat
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 20:1)
sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:11)
Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
Haec concordia temperat aequis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 19:1)
Item, nihil potest Deo adaequari;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 3:1)
si ergo mundus esset aeternus, mundus adaequaretur Deo in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION