라틴어 문장 검색

Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero paenitentiae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:1)
Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium45)
qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장32)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장39)
neque enim convenit iuxta inediam protinus satietatem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장3)
Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장5)
Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장13)
Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장26)
Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장28)
fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장30)
Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adiuvat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장27)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdiu etiam tempestivis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장53)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장29)
At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION