라틴어 문장 검색

Opes itaque temporales, pecunia atquedivitiæ, per quas tot bona consequimur, totque mala fugamus, bonæsunt, si a bono homine possideantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:7)
Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:2)
Temporalia autem et continua sensu et imaginatione percipiuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 7:2)
(21) Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum, quod Graeci ymarmenen dicunt, est causarum complexio singulis temporaliter distribuens, quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 3:1)
omne enim quod recipitur, ut dicunt Boethius et Aristoteles in VI Ethicorum, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem causae, a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur processiones divinae, sicut est vita et ratio et sapientia et huiusmodi, quae secundum quod procedunt longius a deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et potentiae materiali et privationi permixta, cum tamen in deo sint simplicissima et aeterna et immutabilia et immaterialia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:10)
XLVII, 9), non quia dies mali, sed quia nobis accessu dierum malitiae incrementa cumulantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:7)
Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:24)
quoniam quae videntur temporalia sunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:9)
quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:4)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Contraria sunt autem praesentibus futura, et temporalibus aeterna.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:32)
quomodo diabolicis tentationibus resistendum, et a quo etiam temporalia expetenda, quamque illa improbis noxia sint, docet;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 1:2)
IV, 10), a quo aeterna accipias, non temporalia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:29)
Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:7)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION