라틴어 문장 검색

haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 472:1)
et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
et tempore ad eam rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum temulentus prosequentibus mollibus viris, qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 342:1)
Postumius accensus ira tum quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:2)
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장80)

SEARCH

MENU NAVIGATION