라틴어 문장 검색

In quem quum descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:3)
Unde propter haec omnia incipit facies et forma mutari, et eum somni requies derelinquit, et sic vix esse poterit quod ipse penitus non vilescat amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:1)
Inopia namque verecundiam summam probis cunctis adducit hominibus et eos in varias cogitationum deducit angustias, et in somni etiam vehementer quiete fatigat et inde consequenter fugare consuevit amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:10)
Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:4)
Praeterea tollit amor etiam somnum et omni solet hominem privare quiete.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:5)
Sed ex privatione somni sequitur in homine digestio mala et corporis debilitatio multa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:6)
Est enim somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:8)
Somni quoque amissio cerebri et mentis saepissime alterationes inducit, unde homo efficitur amens et furiosus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:15)
cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:10)
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:2)
Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago, Que uite tenebrat lucem uitamque soporat Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore, Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:8)
Illic unicornis virginali soporatus in gremio, ab hostibus somnum mortis incurrebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:153)
Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris sopore perterritus, canum somniabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:166)
Discursus varii fontis garrire videres, Prologus in somnum murmur euntis erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION