라틴어 문장 검색

Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:1)
Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente vanissima complecte- batur, teneret, quia Herculi aequabatur !
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:3)
"sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris, si te non totum Chloridos herba tenet:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 740)
"ipsa dedi bellum maestumque rogavi ipsa patrem, ut talem nunc te complexa tenerem, sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권157)
mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
namsi ex prædictis causis etiam promissio facta esset, tamen effectumnon teneret, quia vel ipso jure nulla esset, vel exceptio contra eam daretur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 160:4)
Karolus rex obsedit castrum Sancti Vedasti, et habitatoribus excommunicatis omnibus, hi qui ipsum castrum tenebant missos dirigunt ad Balduinum et, quamvis non voluntarie, obsides regi dederunt, dato spatio ad sua exportanda.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:3)
sicut decet, in omnibus servituram, ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:6)
datae e classe Misenensi duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insulam tenuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장2)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
non nulli 'Scyllam atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Charybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6867)
responsa quod ardua semper Eois dederis, quae mox effecta probasti — securus, quamvis et opes et rura tenerent insignesque domos?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:154)
. . . Non indecenti risu latera commovit . . . . Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION