라틴어 문장 검색

Ne autem hoc labore quodam, semper quidem maximo, frequentius inferaci fiat, hac nobis ratione in quot numeris quanti possint esse superparticulares vestigandum est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 1:3)
His igitur ita sese habentibus quid in hac re sit consequens vestigemus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:1)
Geometricam vero si rationem vestiges, eius numeri, qui sub utrisque extremitatibus continetur, tetragonicum latus inquire, et hunc medium pone.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:8)
— In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:14)
Quisquis profunda mente uestigat uerum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 1:1)
Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:6)
Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:1)
Tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur:
(카이사르, 내란기, 1권 83:6)
Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem?
(카이사르, 내란기, 2권 32:20)
integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est?
(카이사르, 내란기, 3권 20:6)
Favonio, Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.
(카이사르, 내란기, 3권 36:10)
Ubi illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 41:2)
Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:1)
Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat.
(카이사르, 내란기, 3권 102:3)
Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION