라틴어 문장 검색

Huius tenoris ac formae quosdam, versus poetas lyricos carminibus suis indidisse cognovimus, ut et apud Arbitrum invenimus, cuius exemplum "Memphitides puellae sacris deum paratae.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX7)
Non uno contenta valet natura tenore, sed permutatas gaudet habere vices.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:5)
Hoc illo magis aut minus placere non posset nisi lite destinata pugnarent dubio tenore sensus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:4)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:3)
Ex ipsis etiam quos non una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit expertus non esse apud me ἐν δε` ἰῆͺ τιμῆͺ ἠμε`ν κακο`σ ἠδε` και` ἐσθλόσ. Vale.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:3)
hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 107:4)
nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, et peragit soliti vena tenoris iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 102)
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1211)
Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere vultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:2)
inde tenore pari gradibus sublimia celsis ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque viri docto veteres cepere novique pectore, lecturis inspicienda patente quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 134)
Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:3)
Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:5)
Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:3)
Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION