라틴어 문장 검색

cum vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장29)
Itaque, quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata tempestatibus liquescendo pervenit ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장1)
Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Rejice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:5)
Praecipuae ut solvantur quaestiones, quas singulae agentes Nationes solvere non possunt, mundiali consensu opus est, qui efficiat, exempli gratia, ut tolerabilis variataque agricultura inducatur, iterabilia et parum inquinantia energiae genera augeantur, maior energiae efficientia sustineatur, silvarum mariumque copiae congruentius adhibeantur, aqua potabili fruendi omnibus potestas tribuatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:5)
Atque ab antiquis notatum est, in vertice Olympi tantam fuisse aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis qui eo ascenderant secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere, quia aer ob tenuitatem non sufficiebat respirationi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION