라틴어 문장 검색

nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)
ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus non ita iam possent caeli sub tegmine ferre, et Venus inminuit viris puerique parentum blanditiis facile ingenium fregere superbum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:2)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:4)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:5)
Ter secum aerato circumfert tegmine silvam pro iaculis. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:4)
Qua torta graves lorica catenas Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus, Hac quoque perventum est ad viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:24)
sine ullo Tegmine poples erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:24)
fulvo tegmine id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2752)
sed hoc multi reprehendunt, cur nutricis tegmine usus sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2753)
sane 'tegmine' multi antique dictum asserunt, quia tegimentum dici debere affirmant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2756)
aut vere barbaro, id est Phrygio, quia πᾶσ μη` *̔́ελλην βάρβαροσ. nam et Homerus Phrygas barbaros appellat, et Vergilius barbara tegmina crurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5044)
pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut et crurum tenus a mento palearia pendent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4271)
fortuna peracta iam sva id est dura, propria Troianorum, ut hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4938)

SEARCH

MENU NAVIGATION