라틴어 문장 검색

Sed interim notandum est, multas esse posse operationes radiorum solis, atque etiam ex natura calidi, quae non sunt proportionatae ad tactum nostrum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:6)
adeo ut respectu nostri non operentur usque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:7)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Practicetur etiam vitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 84:1)
et notetur utrum fiat augmentum et intentio calidi, ut in radiis solis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 84:3)
Eructationes et eruptiones flammarum inveniuntur non minus in regionibus frigidis quam calidis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:1)
quemadmodum et arbores per regiones frigidas magis sunt quandoque inflammabiles et magis piceae ac resinosae quam per regiones calidas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:3)
Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:1)
Omne ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmativae subjungitur negativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:1)
sed quod in proximo est videtur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:2)
et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inveniuntur ad tactum calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:3)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
De balneis calidis, in quo situ et natura soli emanare soleant, non satis quaesitum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 98:1)
Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:2)
adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION