라틴어 문장 검색

cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam evanidam et siticulosam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장7)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)
non minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장34)
a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장5)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION