라틴어 문장 검색

nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se reiicit aeterno devictus vulnere amoris, atque ita suspiciens tereti cervice reposta pascit amore avidos inhians in te, dea, visus eque tuo pendet resupini spiritus ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:10)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
principio genus alituum variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno, folliculos ut nunc teretis aestate cicadae lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:8)
Fuit, ut relatum est, facundia Carneades violenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:1)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Ast alias manicaeque ligant, teretesque catenae, Seque tenent remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:29)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Has tu priores frigore et fame siccus Et non recenti pallidus magis buxo Irus tuorum temporum sequebaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII4)
Quid faciet nullos hic inventura capillos Multifido buxus quae tibi dente datur?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXV Pectines1)
Horatius brachia et vultum teretesque suras integer laudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2072)
et multi volunt per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' significari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6645)
buxusque vocat berecyntia a monte Berecynto dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6161)
oricia terebintho Oricos civitas est Epiri, iuxta quam nascitur terebinthus, nigrum lignum habens, folia in buxi speciem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1361)
legimus enim in Vergilio de tibiis buxusque vocat Berecyntia matris Idaeae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7665)

SEARCH

MENU NAVIGATION