라틴어 문장 검색

Sit placidus licet et lambat digitosque manusque, Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira, Ursus erit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV8)
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVII Muscarium pavoninum1)
Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris, Perfusos domini lambere docta pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVII Calathi1)
Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLIV Spongia1)
'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7018)
sunt autem hic infiniti pro indicativis 'fundere', 'lambere', 'pasci'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6843)
Horatius ut pueris olim dant crustula blandi doctores, Iuvenalis nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1153)
corpora fingere lingva id est tergere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6342)
Cicero in Sestiana spongiis sanguis effingebatur, id est tergebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6343)
corusca fulmina coruscantia, ut "sibila lambebant linguis vibrantibus ora".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3281)
dicitur enim quaedam caro nasci, quam mater lambendo in membra componit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2472)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)
mantelia quibus manus tergunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3761)
"sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:17)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION