라틴어 문장 검색

Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:8)
et cum aqua coelestis doctrinae exundet, potus exuberet, non putant esse potandum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:15)
Sero quodammodo terrenae statuae figmentum gignitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:13)
Ille qui ita generatus est, ut nihil terreno deberet contagio:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:19)
Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subjicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:4)
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:3)
Non enim carnem manducabat, hoc est, terrenum aliquod cogitabat, qui dixit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:4)
Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:7)
Itaque ea quae sunt terrena desiderat, cibi coelestis alienus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:11)
Quid igitur aliud pulvis et arena generaret, nisi terrenum hominem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:5)
eo quod impius coelestibus terrena praeponat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:6)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit voluptates, eas sequitur, et putat his se posse ad Dei gratiam pervenire, et regnum coeleste hujusmodi erroribus deferendum, is adversum coelestia contumaci praeliatur affectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:1)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION