라틴어 문장 검색

Videte quam magnum mihi et vobis ingruat bellum, quod propter meum credo evenire vobis peccatum. [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:5)
aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis judicii metus?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:6)
Duas causas esse cur mors habeatur terribilis, quibus refutatis, mors variis testimoniis, sed praesertim B. Job auctoritate praedicatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:3)
et cum sint ipsi terribiles, discunt timere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:10)
ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:12)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Tunc ergo fecit diluvium, quando dolor eorum major foret, qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis Dei:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:3)
tunc magnum est diluvium omnibus pariter ingruentibus passionibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:14)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:1)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:1)
Proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus, per multa discrimina venit Tricasas, adeo insperatus, ut eo portas paene pulsante, diffusae multitudinis barbarae metu, aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 7:1)
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:1)
si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditae rei publicae deferretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION