라틴어 문장 검색

atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 407:3)
eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 440:1)
quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 452:1)
itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 592:1)
opus esse et illum quanta maxima vi posset Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 570:1)
ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor cui provincia Sicilia evenisset in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 449:1)
tessera per castra ab Livio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 674:1)
tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 207:1)
Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 240:1)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1265)
ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 16)
Si itast, tesseram conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2174)
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2181)
quantum enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장89)

SEARCH

MENU NAVIGATION