라틴어 문장 검색

Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:3)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:3)
uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:4)
Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 3장 1:1)
iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 5장 1:2)
galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 1:2)
costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. #1108 XVI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 3:2)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon *μ*υ*ρ*ε*ψ*ι*κ*η*ν Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:1)
murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 23:2)
plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 31:2)
halicaccabi corticis P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 4:4)
Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 7:1)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:7)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:1)
Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION