라틴어 문장 검색

deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 12:6)
Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, De medicamentorum facultatibus. 2:4)
Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:8)
graviorum turba malorum texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:229)
quam bene texentum laudabas carmina tutus et matutinis pellebas frigora mensis!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:264)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
ordinibus variis per nubila texitur ales littera pennarumque notis conscribitur aër.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:317)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
tum conscius aevi defuncti reducisque parans exordia formae arentes tepidis de collibus eligit herbas et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum componit, bustumque sibi partumque futurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix16)
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae ternaque te nudis innectens Gratia membris adflavit docuitque loqui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae45)
ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro, frenaque, quae volucrem Xanthum Baliumque decerent, aequore quaesitis onerabat sedula gemmis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis2)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
non crimina vulgo texuntur;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:297)
luget Avarities Stygiis innexa catenis cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:73)
Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu inrita texebat rediturae munera matri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:131)

SEARCH

MENU NAVIGATION