라틴어 문장 검색

Coeperat et vitreis summo iam margine texti Oceanum sinuare vadis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:150)
nunc vimine texto ridentes calathos spoliis agrestibus implet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:71)
cervix redimita iacebat et caligantes marcebant fronte coronae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:148)
haec et belligeros exercuit area lusus, armatos haec saepe choros, certaque vagandi textas lege fugas inconfusosque recursus et pulchras errorum artes iucundaque Martis cernimus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:269)
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon responsis alacrem potuit Nasamona morari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:133)
quae silva carinas texuit?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:166)
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae auri fonte lavant:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:181)
rudibus fagis texuntur et ornis frondentes caveae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:163)
sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:3)
ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:2)
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 2:1)
Laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 7:3)
Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 18:1)
lineae vestes in texto auro purpuraque distinctae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 14:2)
Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION